|
1. Gaudeamus, igitur,
Iuvenes dum sumus.
Gaudeamus, igitur,
Iuvenes dum sumus.
Post iucundam iuventutem,
Post molestam senectutem
Nos habebit humus,
Nos habebit humus.
2. Vita nostra brevis est,
Brevi finietur,
Vita nostra brevis est,
Brevi finietur,
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
Nemini parcetur,
Nemini parcetur.
3. Ubi sunt, qui ante nos
In mundo fuere ?
Ubi sunt, qui ante nos
In mundo fuere ?
Vadite ad superos,
Transite ad inferos,
Quos si vis videre,
Quos si vis videre.
4. Vivat Academia,
Vivant professores!
Vivat Academia,
Vivant professores!
Vivat membrum quodlibet,
Vivant membra quaelibet,
Semper sint in flore!
Semper sint in flore!
5. Vivat et respublica
Et qui illam regunt!
Vivat et respublica
Et qui illam regunt!
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas,
Qui nos hic protegunt!
Qui nos hic protegunt!
6. Vivant omnes virgines,
Faciles, formosae!
Vivant omnes virgines,
Faciles, formosae!
Vivant et mulieres,
Tenerae, amabiles,
Bonae, laboriosae!
Bonae, laboriosae!
7. Pereat tristitia,
Pereant dolores!
Pereat tristitia,
Pereant dolores!
Pereat diabolus,
Quivis antiburschius,
Atque irrisores!
Atque irrisores!
|